monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 215, 8
etc. Credamus et in Spiritum sanctum. Deus enim est; quia scriptum est, Deus Spiritus est . Per ipsum remissionem accipimus peccatorum; per ipsum resurrectionem credimus carnis; per ipsum vitam speramus aeternam. Sed videte ne numerando errorem patiamini, et me putetis tres deos dixisse, quia unum Deum tertio nominavi. Una est in Trinitate substantia deitatis, una virtus, una potestas, una maiestas, unum nomen divinitatis; sicut ipse Christus dixit discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis: Ite, baptizate gentes, non in multis nominibus, sed in uno nomine Patris et Filii et Spiritus sancti . Credentes ergo divinam Trinitatem, et trinam unitatem, cavete, dilectissimi, ne quis vos ab Ecclesiae catholicae fide ac unitate seducat. 'Qui enim vobis aliter evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit.' Apostolum, non me audite, qui ait: 'Sed etsi nos, aut angelus de coelo aliter vobis evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit' .